Kecárna Playlisty
Obnov stránku
Desktop verze
Horní menu

Bache, Bene Venies - text

Bache, bene venies
gratus et optatus
per quem noster animus
fit letificatus.

Iste cyphus concavus
de bono mero profluus
siquis bibit sepius
satur fit et ebrius

Hec sunt vasa regia
quibus spoliatur
ierusalem et regalis
babilon ditatur.

Istud vinum, bonum vinum,
vinum generosum,
reddit virum curialem,
probum, animosum.

Ex hoc cypho conscii
bibent sui domini
bibent sui socii
bibent et amici.

Bachus forte superans
pectora virorum
in amorem concitat
animos eorum.

Bachus sepe visitans
mulierum genus
facit eas subditas
tibi, o tu Venus.

Istud vinum, bonum vinum,
vinum generosum,
reddit virum curialem,
probum, animosum.

Bachus venas penetrans
calido liquore
facit eas igneas
Veneris ardore.

Bachus lenius leniens
curas et dolores
confert iocum, gaudia,
risus et amores.

Bachus mentem femine
solet hic lenire
cogit eam cirius
viro consentire.

Istud vinum, bonum vinum,
vinum generosum,
reddit virum curialem,
probum, animosum.

A qua prorsus coitum
nequit impentrare
Bachus illam facile
solet expugnare.

Bachus numen faciens
hominem iocundum
reddit eum pariter
doctum et facundum.

Bache, deus inclite,
omnes hic astantes
leti sumus muntera
tua prelibantes.

Istud vinum, bonum vinum,
vinum generosum,
reddit virum curialem,
probum, animosum.

Omnes tibi acnimus
maxima preconia
te laudantes merito
tempora per omina.

Istud vinum, bonum vinum,
vinum generosum,
reddit virum curialem,
probum, animosum.

Text přidala laskonka1313

Video přidala laskonka1313

Tento web používá k poskytování služeb, personalizaci reklam a analýze návštěvnosti soubory cookie. Používáním tohoto webu s tím souhlasíte. Další informace.