playlist

Lingua Mendax - text

Que me dicit deceptorem
Et non fidum amatorem
Quem amabam, dimisisse
Et ad alterum transisse!

Unde iuro musas novem,
Quod et maius est, per iovem,
Qui pro dane sumpsit auri,
In europa formam tauri

Lingua mendax et dolosa,
Lingua procax, venenosa,
Sciat deus, sciant dei:
Non sum reus huius rei!
Lingua digna detruncari
Et in igne concremari,
Sciant dei, sciat deus:
Huius rei non sum reus!

Iuro phoebum, iuro martem,
Qui amoris sciant artem,
Iuro quoque te, cupido,
Arcum cuius reformido

Arcum iuro cum sagittis,
Quas frequenter in me mittis:
Sine fraude, sine dolo
Foedus hoc servare volo

Lingua...

Et dum mare sine velis
Et dum parthus sine telis:
Carus mihi semper eris,
Nisi fallar, non falleris.

Lingua...

Text přidala Moonlight

Video přidal Louis16

Tento web používá k poskytování služeb, personalizaci reklam a analýze návštěvnosti soubory cookie. Používáním tohoto webu s tím souhlasíte. Další informace.